- BLATTEA
- BLATTEAin Glossar. ςθρόμβος αἵματος τῶ κογχυλίων, grumus sanguinis conchyliorum: pro Blatta. Adiective sumitur apud Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 46. Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et coeteras vestes, cum antea coloreas habuissent. Nempe matronarum habitus ante Imperium Caesarum purpureus et auratus fuit. Sub Imperatorib. vero iam inde a Iul. Caesare purpurae usus privatis interdictus; quem in totum sustulit Nero: quod tenuit usque ad Aurelianum, quem permisisse hîc scribit Vopiscus, ut matronae tunicas blatteas, h. e. purpureas et coeteras vestes haberent: namque quod blatteas hîc, postea purpureas vocat. Ne cum Viro quodam doctissimo censeamus, blattam exquisitissimum purpurae genus fuisse, atque ideo minus mirum, si ius non fuit matronis blatteas tunicas et coeteras vestes habendi. Blattam enim Recentiores dixêre, quamVetustiores purpuram. Blattae vel blatteae proprie bullae luti ex' itineribus, ut ex Festo scribit Panlus: inde bullae sanguinis concreti. Hinc Blatteum, i. e sanguineum, pro purpureo: namque et duos hos colores pro uno habet Servius l. 3. et 6. Aeneid. et saniem purpurae sanguinem etiam, ac cruorem appellârunt. Vide Salmas. ad Vopisc. l. c. ubi addit, a blattis vermiculis blatteam appellari male quibusdam Viris doctissimis; infra etiam aliquid, ubi de Purpura et Sanguineo colore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.